Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 81
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm de hâc disputatione suo loco; nunc aliam insistamus viam. Si extrinsecus venit forma: atque interea, ut scribunt, omni perfectionum genere instruitur materia: ab aliquo intus, &qualitates, &quantitates, &numeros, &ordines, &situs apparari atque institui necesse est: Denique corpus ipsum totum fabricari. Haec fabrica sit, aut à substantiâ, aut ab accidente, aut ab utroque. Non ab accidente solo. Primùm quia nullum accidens agit, nisi per vim suae substantiae. Deinde quia nullum accidens cognoscit, Illa verò virtus tam nobilis templi architecta, sapientissima ab omnibus philosophis judicata est. Aedificabitur igitur à substantiâ. At haec forma seminis est. Sanè seminis forma si non est anima, bruta res est. Et si fabricat, est aequalis animae. At in crementis, &amissae carnis repositione, opus illud animae est. Erit igitur in semine anima formatrix, sid est, δύναμις πλαστικὴ) antecedens animam, cui parat illud domicilium. Quare prior illa posteriore hâc sapientior, ac nobilior. Quemadmodum nos anteit potestate ac sapientia Creator Opt. Max. qui nostra haec utenda dedit nobis. Oportet enim fabricatricem illam non ignorare: quid, quantum opus habeat illa altera ingressura. Ergo cùm cor aedificat, scit, quid sit vita cùm alias molitur partes, notum hahet earum partium &finem, &usum. Sic forma fabricans in fimeto corpus, nobilior est, quàm forma informans. Est enim principium movens, &efficiens, &dans hanc illâ. Gignitur autem mus in quisquiliis, &in luto rana, sicut intra saxa metallum. Sic enim Philosophus intellexit, à sole &homine hominem generari.