Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 82
Unproofread scanNot analysed yet
Pendere sanè nostratia haec è superioribus propter aequivocam connexionem: non propter univocam effectionum communionem. Sunt enim superiora quasi formae conservatrices inferiorum. Quia haec causa ipsa causarum tuetur ea, quae fecit, per ea quae fecit. Argumentum verò illud Rhetoricum est. Si fimus extrinsecus advenientem recipit formam: tantò magis recipit semen Canis enim semen perfectionem illam obtinet à naturâ: ut possideat, non ut roget. Quomodo in oleae taleâ &corpus est, &anima oleae. Haec est sententia Scaligeri, quam non extendit ad animam rationalem, quae non est è traduce. Vide infrà cap. 8. VIII. Forma est accidentium perfectio. Haec sunt illius quasi apparitores: ipsa autem princeps, ex. 6. s. 3. XI. Forma non egent instrumentis. ex. 339. s. 2. videl. quoad informationem: sed egent, quantum ad actiones totius. Ideoque corpus organicum esse necessum est. Ita anima vegetans in corpore operatur nutritionem non fine organo. Ideoque qualitates dicuntur arma formarum. Sic ---το ε -π π