Latin
HARMONICAE
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 9
Unproofread scanNot analysed yet
11 Iterum dixit Deus, Herbascat terra herbulas, herbas sementantes semen, arbores fructiferas edentes fructum in species suas, in quibus suum sit semen super terram: &fuit ita. 12 Nam produxit terra herbulas, herbas sementantes semen in species suas, &arbores edentes fructum, in quibus semen suum est in species suas: &vidit Deus id esse bonum. 13 Sic fuit vespera, &fuit manè diei tertii. 14 Post digit Deus, Sunto luminaria in expanso caen, ad distinctionem faciendum inter diem &noctem: ut sint in signa cùm tempestatibus, tum diebus &annis. 15 Sintque in luminaria in expanso coeli, ad afferendum lucam super terram: &fuit ita. 16 Fecit enim Deus duo illa luminaria magna: luminare majus ad praefecturam diei, &luminare minus ad praefecturam noctis, atque stellas. 17 Et collocavit ea Deus in expanso coeli, ad afferendum lucem super terram.