Latin
47
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 47
Unproofread scanNot analysed yet
causarum merè naturalium, ex certo Mechanismi principio aliud quid, quod aliam originem agnoscit, effigiantium productum: Virunculus in Ligno nodoso ac tortuoso conspicuus, cui obscurior macularum color faciei, capillitii naturalis vel artificialis, pectoris, Mammae dextrae, &totius fere Trunci medii superioris formam quandam concessit, quam nec artifex quispiam ut in praecedente figura, dedit, nec Natura ipsa, si cum Scholasticis eam introducere licet, intendit, nec seminale quidpiam ab Homine deciduum effigiavit, sed imaginatio potius nostra, ut in Dendritis Arbores, in Achatibus novem cum Apolline Musas, &mille variantes picturas, sibi praesentat. Nil quidem hic conspicitur, quod non Legibus Motus sit congruum, nil tamen; quod humanam sapiat, vel etiam Satyrorum sylvestrium, indolem, nil, quod tam nobilis progeniei originem; verbo, productum est foecundae admodùm nostrae Phantaliae, nos ipsos jucundo quodam errore nobis ipsis sistentis. Ita vidit perversa mea Imaginatio in Lignis Juglandium &Pyrorum Capita, Moniales, Monachos, &quid non? quibus Conclavium parietes, &Capsarum valvae superbiunt. In eadem cum his Lignorum maculosis figuris Classe locari merentur Stalactitae seu Stiriae lapideae in Cryptis subterraneis passim obviae, quae referunt Homines, crura, brachia, organi Pneumatici fistulas, &quicquid foecunda Phantasia nostra parere apta nata est. Quodque fidem superat, Stillantes Marmora guttas Efficere, &veris reddere Imaginibus. Jurares Sipylo Nioben spectator ademtam Uxoris statuamque hîc superesse Lotho! Phinea quis dubitet, Cephalique in Marmore Cervi, Ulterius siquis progrediare, Canem? Persea Gorgonios nempe hic posuisse Colubros Credibile est, imisque occubuisse locis. Inde rigor Steropum, ferri qui pondera mulcent, Insuscantque tuas, Buda, frequenter Aquas.