Latin
47
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Uti Antri Baumanniani miranda describit Joh. Ludovicus Furerus in Joh. Georg. Behrens Hercyn. Curios. cap. 1. Non sanè sanctiori loco ponenda autumo à Sanctis Helvetiae Proto-Martyribus, Felice &Regula, à Legione Thebaea profugis, impressa digitorum, quae Glaronae visuntur in Petra eminenti, Burg dicta, cava, quae reverâ aliud nihil sunt, quàm stalactitarum, nubem pro Junone Sancticolis offerentium, ludibria. Et quis enumeraret hujus farinae figuras alias, quae superstitioni Gentilium multiplicem dedêre ansam? Tot sanè sunt, quot μύρμακες ἀνήριθμοι καὶ ἄμετροι.