Latin
51
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Herbario nostro Diluviano inseri merentur Ligna quoque Subterranea, fossilia, quo nomine non intelligo Arborum radices, Truncosvè imos ex resectione in Terra superstites, non Mineralia Ligni formam mentientia, ut sunt Marmora Salisburgensia aliavè venarum &colore &figura Ligna aemulantia, Venas quasdam Ferri pariter quoad externam speciem Ligniformes, quales in Monte Pinifero Germaniae aliquando offendi, non Carbones Fossiles, qui ex Bitumine sunt concreti: non Saxa Ligni formam aliqualem ostentantia, quae passim in Curiosorum Museis pro Lignis petrefactis, sive Lithoxylis reponuntur; sed vera Ligna, licet non semper inflammabilia, &pro varietate locorum Pyritae particulis vel arenulis, vel creta, aliâva materiâ in poris suis repleta. Ligna veros Ligni characteres secum ferentia, ut componantur 1.