Latin
52
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 52
Unproofread scanNot analysed yet
Ex fibris ligneis fistulosis, in fasciculos coagmentatis, &in retiformes plexus contextis. 2. Ex Utriculis earundem maculas &spatia replentibus. 3. Vasis succum specificum deferentibus. 4. Peculiari insuper Vasis genere aeri derivando destinato, &Animalium Tracheae ac Palmonibus respondenti: tecto insuper suo Cortice, qui rursum iisdem ferè, quibus Lignum, partibus constat, de quibus Raj. Hist. Plant. L. 1. cap. 4. p. 6. &fusiùs Anatomici illi insignes Lyncei, Marcellus Malpighius &Nehemias Grew. Adde jacentes sub Terra Truncos, ramos, folia, Fructus, licet rarissimè omnia simul in eodem loco adsint. De hoc Ligno fossili, quod passim in Europa universa, praesertim in Terra uliginosa, palustri, jacet sepultum, aliis suas linquo Hypotheses, quae Lignorum hanc genesin ac depositionem adscribunt vel Idolo illi παντοκράτωρι si Dii velint, quem Archaei nomine vulgò insigniunt, vel Hominibus ipsis illa sepelientibus, vel Inundationibus Postdiluvianis, vel Ventis, vel Terraemotibus, quibus refutandis pretiosum nimis mihi videretur Tempus, quam ut Jacebunt errores, ubi firmo stabit talo erecta impendi debeat. Veritas, Diluvii fundata ruinis. Ego quippe impraesentiarum ostendere allaborabo, non aliunde derivandam esse Lignorum horum subterraneorum originem, quàm à fatili illâ Diluviali strage, praeeunte Clariss. Dn. Woodwardo, qui Commentarii loco, quod spero, habebit hasce Meditationes in aureolum suum Geographiae Physicae Latio à me donatum Tractatum, speciatim verò in pag. 97. Ubi ex observationibus factis in ipsis locis Arborum subterranearum natalibus, circa earum Ligna, situm, quem obtinent in Terra, aliisque circumstantiis demonstraturum se promittit, quod ibi deposita fuerint in ipso Diluvio, &inde ab illo tempore hîc jacuerint. Ligna haec subterranea vera Ligna fuisse ex Inundationibus, imprimis Diluvianâ, in Terra relicta, demonstrat Büttner. p. 189. Ex Lignorum à Lapidibus ambientibus distincta substantia, gravitate specifica, Circulis annorum, Cortice rugoso, colore inter corticem &truncum medio, ligni porositate, fragmentis saepe à vermibus corrosis, putredine, medulla, ramis, nodis ad ramorum exortum, fissilitate &frangibilitate, Ligno propriâ, differentiâ Arborum specificâ, variantibus coloribus.