Latin
57
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 57
Unproofread scanNot analysed yet
describitur Lignum fossile, quod laminatim eruitur, colore nigerrimo, quandoque subfusco, ponderosum, fragile, exiccatum ubi fuerit, ast, cùm primùm è Terra eruitur, adeò lentum &flexile, ut viminis instar in quamvis partem trahi possit, ac flecti. Fibris constat obliquis, &nodis hinc inde, planè instar radicis majoris cujusdam Arboris. Faber quidam lignarius, in Lignis dijudicandis peritus, Juglandis Arboris radicem longâ Annorum serie nigredine tantâ infectam esse putabat. Sed iis locis nunquam hae Arbores conspectae sunt. Polituram non facilè admittit, nec operi scriniario ob fragilitatem adhiberi potest. Iis in locis Islandiae, ubi magnâ copiâ eruitur Terrâ ad duas ulnas effossâ, nullae planè sunt Arbores, aut fuisse unquam animadverti potest. Hoc Lignum vulgò Sorturbrandur vocant, &latere ajunt in monte adeò praerupto, &alto, ut eò nullus nisi audacissimus penetrare valeat, qui à juventute praecipitiis fuit assuetus, effodienda quoque Terra est aliquot ulnis, antequam se prodat hoc Lignum. Wormii hunc Textum eum in finem allego, ut pro roboranda Hypothesi nostrâ conferre possim cum observationibus quibusdam Helveticis. In altissimo montis Beistenberg, Uraniae Ditionis, Cacumine, Lignum jacere dicitur exasciatum, quod ad Diluvium referunt accolae. De hoc autem Ligno non mihi certi quidpiam constat. Ast certior, notatuque dignissima est sequens observatio. Inter altissimas Rhaetiae, imò totius Helvetiae, Alpes surgit velut inter Viburna Cupressus, vel stellas inter Luna minores, mons Stella Piz da Stail, accolis Sexamninae vallis, Schams dictus, in cujus editissimo cacumine, nec nisi venatoribus Rupicaprarum audacissimis, &scandendi peritissimis, jacet Truncus Ligneus, unam cum dimidiâ circiter orgyjam longus, sesquipidem circiter crassus, supernâ sui parte, quâ Tempestatum injuriis est expositus, aliquatenus corruptus, infernâ parte fermê integer. Ramorum principia ad uncias aliquot extra Ligni superficiem porriguntur: Truncum Pini montanae, quem Cembro Alpicolae nuncupant, putant fideles venatores ἀυτόπται, qui hoc ipso Anno Fratrem meum veritatis hujus rei &circumstantiarum cupidum, eodemque mecum in inquisitione Historiae Naturalis desiderio tractum, ad sacras hasce Reliquias ducere, Julio mense, volebant, sed irrito prorsus, ob Nivem copiosam nimis, successu, ut re infectâ Tigurum redire, &alterâ quidem vice, quâ idem tentare volebat, coactus fuerit. Ut interim Lectori curioso constet altitudo, ad quam pervenit, &quam oculis duntaxat, non pedibus, scandere fuit datum, insero heic Observationes suas Barometricas, unà cum Calculi summa. Pro altitudine Anderae, qui Pagus est Sexamninae vallis praecipuus, Die 10. Jul. Mercurii altitudo hor. 3. p. m. 24. dig. 9. Lin. Parisin. quibus respondent in Tabulis Mariotti 435. hexempedae, toises, 5. Ped. Paris. in Tabulis Cassinianis verò 520. o. Pro altitudine loci supra Horizontem Maris. Die 11. Jul. 11. a. 24. 11/. Die 15. Jul. h. 4. a. 24. 11. summae altitudini respondent juxta Mariottum 406. 1. juxta Cassinum 479. o.