Latin
58
Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Ut proin altitudo media aequata foret juxta Mariottum 421. 0. sive 2526. pedd. Parisin. &juxta Cassinum 499. 3. sive 2997. pedd. pro altitudine Vallis Sexamninae supra Mare. Die 13. Jul. In Montis Tschierae eo loco, ubi nullae ampliùs crescunt Arbores (notandum enim hîc ὡς ἐν παρόδῳ, ad certam duntaxat altitudinem circiter 5442. pedd. crescere Arbores, nec ultrà ob causas alibi expositas surgere posse) horâ 11. observata Barometri altitudo 21. 7. quibus respondent juxta Martottum 919. 4. seu 5518. pedd. &juxta Cassinum 1270. 3. seu 7623. pedd. Eodem die horâ meridianâ 12. eò usque scansum fuit, ut Mercurius delapsus fuerit ad 21. 1. è contrà atmosphaera surrexerit suprà Maris Horizontem juxta Mariottum 1002. 4. seu 6016. pedd. juxta Cassinum 1411. 0. seu 8466. pedd. Parisin. Nondum verò hîc summa, quam quidem Frater attigit, altitudo. Die 15. Jul. In Monte Sursees dicto altitudinem habuit 20. 7. cui respondent juxta Mariotti Tabulas, non quidem huc usque productas, 6439. Pedd. Paris. juxta Cassinianas 9196. secundum Fratris computum verò 6585. Stellae montis cacumen, quantum ex aspectu conjectare potuit Frater altitudinem hanc montis Sursees superat circiter 3000. pedd. foretque adeò 4000. circiter pedibus altior Truncus noster, eo loco, ubi crescere desinunt Arbores. Quis autem, obsecro, Truncum arboris, centenarios aliquot gravem &informem, nullis usibus aptum, huc detulit? Quae curiositas homines impulit? Imô, quae Machinae eum sublevârunt? Est enim loci tam praeceps situs, ut nullis penè humanis viribus, nullis Regum maximorum sumtibus, nullis Potentiis Mechanicis hîc, ubi nunc jacet, deponi potuerit, nihilque proin maneat, quàm fatale illud, &universale quidem, quo altissimi Montes Aquis fuere cooperti, Diluvium, nisi in sublidium vocare malis ex levissimae armaturae Hypothesi Luidiana, foliis quibusvis &plumis leviores Ideas arborificas, quarum aliqua tantae fueIND Dendrita Arborea &Calapparia ejus non sunt species.