Latin
15
Johann Kies, Dissertatio physica de iride 15
Unproofread scanNot analysed yet
III. Si vero oculus supra horizontem in monte quodam tantum elevetur ut non impediente terra 42° deorsum spectare possit in vallem ubi pluit, tum non truncatam sed integram iridem conspiceret. IV. Sit Fig. 6. linea horizontalis ex oculo spectatoriis O ducta per primariam iridem, ORH, &huic parallela TP, atque erit altitudo iridis supra horizontem angulus BOH, sed BOH =BOC —HOC =SBO —DOZ =SBO —SBT, est autem SBO =426 11 44´´ sumatur enim angulus incidentiae pro radiis rubris, qui formant fasciam omnium in iride extremam, &SAO altitudo solis supra horizontem TA, quae sit a, hinc erit altitudo iridis supra horizontem 42 1447 –a. Cum autem in hac formula prior quantitas sit constans ac determinata, diversa iridis elevatio supra horizontem pendet tantummodo a diversa solis altitudine. Quo major illa erit, eo minor est differentia, adeoque altitudo iridis, ita ut si tandem a =42° 16 447′ extiterit, etiam positis omnibus aliis ad iridem generandam requisitis, insigne hoc spectaculum frustra exspectes. Jam vero regrediendo ponas a =o &habebis integrum Iridis semicirculum: ex quo etiam apparet, semidiametrum iridis aequalem esse summae altitudinum solis &iridis, eodem momento observatarum. Licet omnia haec admodum sint facilia, latisme tamen patet eorum usus in solvendis variis quaestionibus curiosis circa Iridem. Delibabimus exemplum domesticum. Tubingae altitudo aequatoris –41o 32. Hinc dum sol in signis borealibus movetur, aliquot horis ante &post meridiem nulla Iris in coelo apparebit, quia altitudo illius supra horizontem major est, quam quae ad eam generandam requiratur.