Latin
16
Johann Kies, Dissertatio physica de iride 16
Unproofread scanNot analysed yet
Longe autem diversa est ratio, cum per signa australia ab aequinoctio hyemali ad vernum procedit, tunc runc enim nunquam ultra 410 327 quavis diei hora ceteris paribus hoc meteoron apparebit. Basis coni vel iris est minor, quo propiores guttulae sunt oculo spectatoris, major vero vel amplior, quo magis est remoti pluvia, hiuc si celerrime ad iridem accedas, contractiorem eam con tueberis. Arcus coelestis non semper est continuus, iis enim is locis, ubi guttulae pluviae deficiunt, plane non concipi potest illius genesis. Etiam post solis occasum jam irides conspectae sunt, naui altitudo iridis supra horizontem 420 17 44′–a, &a denotar aliis tudinem Solis supra horizontem, quae si negativa fiat, erit altitudo iridis major 42° 17 447. Supponitur autem in hoc calculo sol radiis quibusdam horizontem nostrum adhuc illustrans, adeoque ille ultra 18o depresso non amplius valet haec argumentatio. In rore campi, vel &in prato sufficienter irrigato irides varia figurae saepe conspiciuntur. Oculus spectatoris semper est in vertice coni, &basis coni, peripheria scilicet, in qua iridem ordinariam jacere posuimus, à plano Telluris irrigato jam magis jam minus obli que secari potest, hinc irides generari possunt, quae sunt omnes sectiones conicae, i. e. irides circulares, ellipticae, parabolicae, hyperbolicae. Si Solis altitudo sit &420, iris in rore prati apparebil hyperbolica; si 6 420, elliptica; si =420, parabolica, si 906 iris erit circularis. vid. Jacobi BERNOUILLI Operum Tom. I Irides etiam in fontibus salientibus, in cataractis fluviorum observantur, quarum explicatio autem ex superius expositis principiis commode derivatur. Oculus est in axe coni recti, &axis hic productus solem transit, iris autem in ipsa peripheria coni, vel in sectione conica. Dantur etiam irides lunares, sed rarissimae, multoque debiliores sunt solaribus, ceterum ex iisdem principiis, substituta Luna in locum Solis, explicantur.