Latin
CONDITORIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 86
Unproofread scanNot analysed yet
Greg. Horstius senior in suo herb. c. de foenic. Soporem igitur modestâ illa sua aromaticitate discutere potiùs solet, decenter tamen sumtum, qvod supra jam dictum. Id nostri qvoque bibuli bene norunt, eoque modò hesternam crapulam profligant. Constant: Afric. l. 1. c. 19. Imò qvod Arculanus propriâ experientiâ didicit, absinthii comae mane jejuno stomacho comestae ab ebrietate praeservant; Nec sine ratione vini noxam modicô vini potu elui posse qvidam censent, qvia inde vapores erassi dissipantur eô modo, qvo Hipp. 6. aphor. 31. meraci vini potum (ἀκριτοποσίαν) oculorum dolores sopire dixit. (sed ne nimiâ dosi cerebrum percellatur, cautio est) id nostri ob analogiam cum hydrophobiae praeservatione xocant Hundshaar aufflegen. Crapula ebrietatis soboles frigida solvitur modico! vini usuHeur. I. 5. aphor. 5. comm. ὴν ἐκ κραιπάλης κεφαλὴν ἀλγέη, δινου ἀκρὴ του κοτύλην πιειν Hipp. 2. epist. sect. 6. Cotyla autem seu hemina sextarius est ein halb Noͤßel/ referente Sennert. lib. 1. prax. pag. mihi 146. Sed vini qvidam narcosin hic accusant, qvidam nidam ejus condimenta ex Are &aliis, (de qvibus nervosè, ut alia omnia clarissimus noster Phosphorus in sua ampelographia p. 210.