Latin
CONDITORIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 87
Unproofread scanNot analysed yet
&seq.) qvae tamen mala omnia absinthii nostri diluto vel commodè praeverti vel artificiosè corrigi posse putant non infimi subsellii Professores, inter qvos Aretaeus antiqvissimus &celeberrimus Graecorum scriptor tetr. 3. s. 1. c. 25. κάλλιόν ἐστιν ἀψινθίου τὸ ἀπόβρεγμα πρὸ τῶν πότων λαμβάνειν, παντων γάρ ἐστιν ἀκραιπαλώτατον i. e. optimum est aliis potionibus absinthii dilutum praemittere, id enim omnin minimè caput vaporibus implet. Hinc &inolevit illa apud plures Graecorum consvetudo, ut vina lymphis diluerent, πρὸς Jὸ τας κεφαλὰς ὑγίεις ἔχειν, ut loqvitur Athenaeus, damit ihnen schwer, wuͤrden. die Koͤpffe nicht sed Germani nostri adulterinum illud Bacchi cum Thetidi conjugium aversantur, &pluris faciunt vinum absinthites parcâ manu sumtum, ab assvetis sc. &robore ventriculi pollentibus, idque authoritate antiqvorum non tàm Graecorum, sed &Romanorum, qvibus Claudius Tiberius Nero facem praeluxisse perhibetur à Plinio l. 14. c. 22. Dignus tali instituto Imperator, nisi artis novae delitiis nimium delinitus aliud exinde nomen invenisset, ut Caldius Biberius Mero à petulanti milite diceretur: Saniorem hunc bibendi absinthitis modum à saniorbus Romanis cum ipso Imperio ad nos Germanos tanqvam per manus traditum pro re nata probo, nec reformido vim absinthis adstrictoriam, qvae modica est &amica potiùs ventriculo, qvàm ut ejusdem tonum subvertat, &qvae tunicis ipsius fortiùs impacta dicuntur, dicuntur facilsiùs, qvam monstrantur cùm rugae illae qvas, somniant qvidam, nullae sint in humano ventriculo, &tunicae in vacuo qvoque plurimâ semper mucilagine obliterentur, &si qvid colluviei ex hesterna crapula redundet, absinthii diluto qvasibile qvadam artificiali commodissimè abstergitur, appetitus excitatur, &ad feliciorem assumtionem, &concoctionem via sternitur, hinc quibusdam septentrionalibus potus iste tàm familiaris est, ut Leovvardiae (qvae urbs est Frisiae orientalis nobilis) unô annô 50. cados absinthitis absumtos fuisse scribat noster Phosphorus ex Lindano in ampelogr. p. 359. Qvibus tamen caput aut naturâ debile aut vaporum fluxionumque nubeculas largiùs admittit, iis non facile svaserim, cùm caput partem nervosissimam facilè feriat vinum à jejunis sumtum, idque eò magis, qvò majori absinthii copiâ fuerit nutriaritum.