Latin
CONDITORIS
Johann Michael Fehr, Hiera picra 89
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratio est cerevisiae absinthio medicatae, pro qvo tamen fex qvaedam hominum aut Coriandrum imponunt crudum, aut chamaepytin, aut lolium, herbas ebrietatem inducentes, qvae scil: optimae cerevisiae nota certissima, sed cum maximo bibentium malo: ita enim duos nostrorum civium in furorem conjectos, aegreque persanatos, qvendam autem Westphalum perenni temulentiâ qvasi correptum, vertigine &stupore qvasi comatoso perpetuò laborâsse memini. Capitali suppliciè afficiendi αικροκερδεῖς lucripetae, &digni, qvibus pro lora lorum, pro Zytho cippus, pro pretio internecio obtingat, divinae mentis arcem, judicii metropolim, cogitationum concilium, memoriae promtuarium, &sensuum omnium nobilissimam officinam tàm ignominiosè subvertentibus. Nonnunqvam qvidem ex Senecae decreto ad ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat; Eluit enim curas &ab imo animum movet, &ut morbis qvibusdam, ita tristitiae medetur; Liberque non ob licentiam lingvae dictus est inventor vini, sed qvia liberat servitio curarum animum &asserit, vegetioremque &audaciorem in omnes conatus facit: hinc Majores nostri de bello aliisque gravissimis negotiis deliberarunt in conviviis, tanqvam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Tacitus de mor. Germ.