Latin
Lines 1.15-1.17
Johann P. L. Withof, Johann Philipp Lorenz Withof de Scientarium, in Animi Corporique Enervando Robore, Damnosa Efficacia 1.15-17
Not analysed yet
Quocirca si illud certum est, uti revera est, aliam esse Ignorantiae, aliam faciem, aliam naturam, aliam causam, alios effectus Veritatis; et hoc fateamini oportet, animum Veritatibus imbutum, si cum pristino caliginoso statu comparetur, penitus immutatum esse. Quidni igitur clarum esset, universam corporis oeconomiam plane nunc quoque aliam esse; quoniam, veluti supra innuebamus, ab animi mutatione corporis quoque mutationem similem sequi, tam certum est, quam quod certissimum. Quare evidens est, quoniam Veritatis studium sine animi quadam teneritudine egregium esse nequit, acutiorem quoque sensum ipsum corpus eo acquirere. Mens enim perspicax ingeniumque acutum in rigido� inertive corpore, somnium quoddam est, quod nec vel Dii cum ratione cogitare quidem possunt.
Altius nunc inquirere non licet, quo modo videlicit fibrillae istae incredibiliter subtiles, quibus mirabiles cerebri machina contexta est, eo tempore agant, si quando animus ideae cuidam paulo curiosius intenditur. Hoc interim innititur firmissimo experientiae fundamento, quo diutius quoque frequentius hae fibrillae a mente meditabunda excitantur, eo fieri acutiores sensus, eo mobiliores tenerioresque. Nec intra solius modo cerebri angustos terminos omnis haec teneritudo continetur, verum ad cordis etiam atque pulmonis ventriculique nobilissima viscera, ut ne aliorum mentionem nunc faciam, extenditur, morbosque in illis, levissimo quovis alio errore accedente, ciet, qui ut probe a paucioribus medicis intelliguntur, ita curantur difficilius.
Hac corporis sentiendi facultate, hacque animi teneritudine auctis, fit inde primo ut anima actionibus suis omnibus longe aptius perfungatur, deinde etiam ut non agat modo, sed et se agere acutissime sentiat. Quo significatu lepide, se animam suam vidisse, refert Helmontius, insignis superiorum temporum medicus. Nec dissimili adeo ratione celeberrimum Delphici Apollinis oraculum, illud xxxx xxxx, Marcus noster Tullius explicat Tusculanar. Quast. lib. I. Est, inquit,illud quidem vel maximum, ANIMO IPSO ANIMUM VIDERE; et nimirum hanc habet vim praeceptum Apolinis, quo monet, ut se quisque noscat.