Latin
Lines 1.18-1.21
Johann P. L. Withof, Johann Philipp Lorenz Withof de Scientarium, in Animi Corporique Enervando Robore, Damnosa Efficacia 1.18-21
Not analysed yet
Quo me rem perducturum esse existimatis, Auditores, si id, quod in universum hactenus de omni re literaria evici, singulatim nunc in Literis, uti per excellentiam vocantur, Humanioribus ulterius statuere vellem? Hae enim non rectam modo rationem, non solum animum, imo nec solum etiam corpus ad maiorem teneritudinem efformant, sed omne potius id, omnes illas vires, facultates illas omnes, quibus homines sumus, maiorem in modum acuunt.
Poesis, illa Divum aeque, ac hominum voluptas, Deorum illud idioma, ornamentum religionis, dulceque miseriarum lenimen, Poesis, divina illa poesis quam potens est in ferocissimis hominum mentibus emolliendis! Nobilissimum hoc ingenui otii &quietis honestamentum ad bene constituendas respublicas, ad feros hominum mores in rationis gyrum redigendos, ad Deorum commehdandum cultum, ad mansuetudinem, generositatem, &,ut paucis omnia complectar, ad humanitatem veram promovendam excellentissimum omni tempore, cui non par aliud deprehenditur, habitum instrumentum est. Quot Orphei, tot Theologi. Inculta terra est, quae nullum Poetam alit.
Poeticae Oratoriam nunc artem adiungatis, quam reliquarum omnium Reginam merito dixerim; quae tum etiam, si nihil velle, si iubere nihil, nihil mandare videtur, si nil nisi gratissima verborum lenocinia, nil nisi mellitos modo verborum globulos dictionesque sesamo sparsas et papavere adhibet, tacitam tamen quandam et absolutam potestatem in hominum animos exercet, regnumque gerit, cui, ut quisque inculto magis est ingenio, ita quidem obloqui vehementius, reluctari vero illudque evertere nemo unquam mortalium deprehensus est.
Iusto audacius his temporibus divini nobis Homeri sigmentum esse videtur, quando de fascinante illa Circes virgula commemorat, vi illam dotatam fuisse, unicum modo, voluptarium scilicet affectum in omnium animis excitandi. Nec minus celebratum in Saule, si quando ira aestuabat, placando Davidis artificium est. At Eloquentiae propria haec dos est, ut non istos modo, sed omnes, quotquot velit, animi motus in omnium mortalium pectoribus, quousque libuerit, intendat, auctosque dein pro suo iterum lubitu sub iugum rationis revocet et obedientiae.