Latin
29
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Permeant pancreas venae portae atque arteriae coeliacae ramus, ad lienem abiens, tum neruuli duodeno intestino, jecori, lienque distribuendi, cum poro biliario, tenuique membrana, quae mesenterio continuata, exterius succinctum. Grandius in obesis, atque in iis qui integro nutritionis officio mortem oppetiuerunt, albicante colore nitidum: vnde Lactiu ipsi nomen dudum inditu fuit. Circa jecur magis diductum observatur; hinc oblonga figura transuersim ad lienem sub ventriculo porrigitur. Mirus pancreatis cu jecore nexus, mediantibus vasis meatibusque propriis, cum intestino duodeno, tanquam ab eo magnam chyli portionem eliciat: languidior cum liene copula est, &praeter officium propositum, vasis in se receptis fulciendis, ventriculoque molliter fouendo utile sese exhibet.