Latin
30
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Succedit IECVR seu HEPAR, eximium infimi ventris viscus, sanguinis, spiritusque naturalis officina. Substantiam obtinet sui generis carnosam, sanguini recenter affuso, concretoque similem: unde parenchymatis vox ab Erasistrato deducta. Obuelatur membrana simplici, satisque tenui, arctè vndique visceri adhaerente Venas continet ordine duplices. Superiores, quę venae Cauae propagines, &sanguinem in amplum illius truncum, tanquam viam regiam deducunt. Inferiores, quae numero plures venae Portae rami sunt, à quibus, &vmbilicalis in foetu vena consurgit. Omnium inter se tam per oscula, quàm per latera frequens conspicitur conjunctio, quam perfectio sanguinis, faciliorque distributio exigebat. Has paucae comitantur arteriae, à coeliacae ramo dextro suppeditatae, tum neruuli duo in ambitum visceris dispersi, à sexti paris interno dextro, externoque sinistro ramo prodeuntes. Magnitudo jeroris in homine vasta, figuraque propemodum rotunda. Diuiditur in partem convexam, &concauam. Illa recuruata laeuitate diaphragmati sese aptat: hęc inferior, &magis rnaequalis. Nam &in lobulum extuberat, &sinu excauatur gemino, quorum altero bilis conceptacubum recondit; altero, subjectam ventriculi partem coplectitur. Fissura demque singulari vmbilicalem venam emittit quae adulto iam homine in ligamenti soliditatem addensatur.