Latin
DVLAM RENALEM, & RENEM
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Officium horum est, sanguini in vasis praeparantibus, &pyramidalium cincinnis nonnihil immutato seminis rudimentum indere: TESTES. epididymidibus coniuncti, sic appellati, quia roboris, &virilitatis indices habentur. Substantiam adepti sunt glandulosam, albam, mollem; venas arteriasque exiles à spermaticis, neruum à paris sexti ramo interno: illas ad vitę, &nutrimenti, hunc ad sensus communionem. Cinguntur membranâ propriâ validâ, &densa, quam ob coloris speciem albugineam vocant. Binos autem efformavit divinus opifex, vt in muneris quod obeunt necessitate, alter in alterius languentis aut deficientis suppetias veniret.