Latin
DVLAM RENALEM, & RENEM
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Qualitatum euidentium harmonia, calidi &humidi sunt; quamvis dexter testiu sinistro calidior perhibeatur. Figura propemodùm ouales, non tam capacitatis, quàm securitatis gratiâ, propendentque viris extra abdomen, ut moderatior homini (sententia philosophi) in Venerem impetus foret, longioreque vasorum tractu, seminalis materia rectius perficeretur, cui vim testes, &foecunditatem adspirant. Continui porrò sunt Epididymidibus PARASTATAE VARICOSI, ita nominata vasa, quod varicum instar flexuosi, obtortaque spectentur ad operosiorem spermatici succi elaborationem: prę cęteris verò neruosa atque ad contactum duriuscula deprehenduntur. Ab his quicquid vasorum sursum iterum in abdomen fertur, &ad vesicam reflectitur, DEFERENTIVM nomen obtinuit. e x . *m. Sed Gge Sed enim propendentia cum testibus vasa, studiosa securitatis Natura, membranoso veluti sacculo abscondere voluit, quem SCROTVM appellamus, in mediolinea, tanquam sutura diuisum. Non simplex tamen huius compositio. Nam &cute constat, &membrana carnosa, quę tenuior hic quidem; sed cuti firmiter annexa, quo colligere sese iuxta, corrugarique faciliùs posset. Hanc Frythroidem vocant ob coioris aliquam rubedinem, &Darton, quod excoriari haud difficulter queat.