Latin
POMATIS
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Horum quod situ medium, amplius est, latum &nonnihil excavatum, cui reliqua duo, cornuu instar, committuntur: atque haec processibus aucta cartilaginosis, modò paucioribus, modò pluribus, partim cartilaginibus, ginibus laryngis, partim styliformis processus extremitatibus, annectuntur Movetur os hyoides quatuor musculoru paribus. Eorum primum, quod deorsum movet, recto ductu â supremo sterno interiùs deductum, in basin hyoidis ascendit, Sternohyoides appellatum Obliquè deorsum movet par alterum, quod superius juxta coracoiden scapulae processum ortum, medio corpore nervosum, in latera ossis hyoidis fertur. Co, racohyoides antiquitùs dictum. Tertium par, quodque obliquè sursum trahit, a styliformis processus extremo tereri vetre productum, in hyodis cornua porrigitur, adeoque Styloceratohyoides appellatum. Quartum rectaque sursum trahens par, a menti interna &humilioliore sede, ad basin hycidis extensum est, adpellaturque Geniohyoides. lungitur os hyoides processui stylisormi, carlaryn, tilagini scuriformi, &arytae noidi gis: gis: praecipuè verò linguae, ob finem jam declaratum. *Est autem LINGVA sermonis proptuarium cibique deglutiendi, ac stomacho praeparandi adminiculum. Substantia praedita carnosa, molli tamen &rarâ, membranaque pariter tenui, ac porosa velatur.