Latin
POMATIS
Johann Vesling, Syntagma anatomicum 92
Unproofread scanNot analysed yet
Sortitur Venas binas â jugularibus externis, quę Raninę dicuntur: Arterias totidem a carotidibus: Nervorum quoque paria duo, quorum quod enuius à quarta conjugatione derivatu, per exteriora linguae fertur: quod verò crassius existit, interiora ejusdem subit, &à septima conjugatione huc propagatur. Movetur lingua, tum illis quae ossis hyoidis propria dixi paria, tum musculis suis singularibus, quatuor itidem paria constituentibus. Primum horum, quod linguae proprium est, eamque attollit, à styliforimi processu natum, circa medium linguae inseritur idque Styloglossum veteres, appellarunt.