Latin
1.2.1 to 1.2.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE his igitur agemus ordine, et primum de primo, paullo altius exorsi. Cum logicus nominatur, vel orator, ab alio alium intelligi, saepenumero animadvertimus. Sunt enim, qui cum de logico audiunt, dialecticum suspicentur: vulgus etiam de contentioso sophista accipiat, qui tamen dialectici partes tueri non possit, nedum logici. Nos autem non fugit, ut logicus acutior et nobilior multo sit dialectico, ut qui disserendi munere et ipse quidem egregie fungi valeat, sed etiam demonstratione discentem convinncat constrictumque teneat, si id rei natura sinat, de qua tum forte agitur. Sic imperitus aliquem de media plebe loquaculum, qui tacere nesciat, minus forte quam ad colum anicula, oratorem censeat: in quo tamen nihil sani sit, sive sensa animi inspicias, sive verborum congeriem: nec non vero etiam rerum non nullo usu praeditis imponet interdum sycophanta: cum nugatore illo nihil sit indoctius, nihillevius, sycophanta nihil astutius, nihil nocentius: quin fieri potest, ut hunc aliquando in mediis oratoribus reperias: quod hi tamen illi largiendum non putent, qui aut ipsi boni viri sunt, aut eos esse se profiteatur. Sic igitur etiam fere in omnium ore est nomen viri politici: cum tamen alii aliud intelligant et significatum velint: ac fere ita quisque, ut plus minusve de re ipsa intelligit. Nec vero cuiusque est unumquodque recte intelligere, etsi hoc demum intelligere est: sed non nisi a puero de plaerisque rebus fideliter eruditi, eriamsi idem subtili rerum cognitione non sit praeditus. Hic vero eruditus, si quid non satis ipse statim videt, tamen dispicit sedulo, ut ne in eo genere decipiatur, veri investigandi rationis haud ignarus. Primum igitur ad quorum aures vix fama rei, nomen vero hoc, ne que quid quam fere amplius permanavit, latissima significatione politicum nominant, in quo plus aliquantulum sit salis, quam in aliquo de ipso vulgo: qui aliorum moribus facile cedat, sive se accommodet: qui habeat, in communi hominum consuetudine, quod dicat, quod respondeat. In eum forte conveniat illud, quod servulus, ni fallor, ad servulum dicit apud comicum: At ego primo te disertum credidi. Hic policici nihil habeat, aut si quid, non nisi minimam cius similitudinem vel speciem: id quod infra magis apparebit. Qui enim sit politicus, vel adolescens, vel rerum imperitus, adeoque vix aliquo tinctus colore prudentiae? videntur tamen nonnullis, quod qui vere is sit, humanitatem et comitatem ipse quoque prae se fert in omnibus, et praestat utplurimum: