Latin
IOAN. CASELII …., CAP. I. De quibus hoc libro agendum sit.
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUemadmodum grave aliquod negotium, vel etiam mediocre aggressuri, initio utilia multa, et necessaria omnia, quae possunt, vident, quibus instructi ordine et bono eventu agant, quod in animo habebant: ita qui quamcumque liberalium disciplinarum explicandam suscipiunt, ea non solum praefari solent, quibus auditores alliciant aut inflamment, sed et multa praemittunt, tum ut ad rem commodius veniant, et progrediantur facilius, tum ut illi quasi via praemonstrata minus aberrent, et d metam procurrant felicius. Interpretes enim multa statim in principio removebunt, quae rudibus adhuc animis, vel obscura admodum, vel supra modum difficilia, vel prorsus absurda viderentur. Et nos vero etiam hoc consilio utemur: et quoniam disciplinam civilem, quae politice appellatur, docere instituimus, capita quaedam perpauca, nec nisi quae pernecessaria arbitremur, proponemus initio: neque nulla interim alia, quae huc facere arbitremur, tangemus obiter, cetera suo loco explicaturi. Agemus autem hic potissimum de capitibus quatuor. Ante omnia igitur, cum politicum informaturi videamur, ostendemus, quot quibusque modis passim politici nomen usurpetur: et quis sit revera politicus, adeoque hoc tam augusto sive potius divino nomine dignus iudicari posse videatur. Mirum enim, quam haec appellatio multis et variis olim tributa fuerit, atque etiam hodie tribuatur. Sequitur, sive cum hoc ipso cohaeret, ut accurate delineemus, quae sit politice, cuius videlicet dignitatem et finem ignorari non oporteat: etiamsi omnem eius vim in hoc disciplinae vestibulo non ita plene explicabimus, quae etiam vel ante oculos posita, a novitio et adolescente non ita subito percipitur. Tempore enim haec intelliguntur ab iis, qui se vindicarint a turbulentis animi motibus, et animum ad actiones honestas satis conformarint, et vitam humanam sedulo introspexerint, et negotia ipsa quasi manibus tractarint. Neque hoc negligemus, de quo priscis quoque saeculis dubitatum fuisse video, et hodie constare paucis arbitror. Si enim, de quo quaeremus, id faciendum sibi persuaderent, in re omnium nobilissima et prima operam ultro ponerent, aut ponere iuberentur. Est autem hoc ipsum: pararine politice aliqua ratione possit, et quidem studio industriaque nostra. Quod si enim non nisi divina, ut aiunt, virgula, sive casu aliquo obveniat paucis, vel discendo comparari nullo modo queat, rectius et nos relinquamus nogotium, ut regnum Persicum, cuius adipiscendi uni Cyro olim facultas fuit, neque cuiquam laboris, quem frustra suscipi suspicemur, auctores simus. Denique si qua spes affulgeat adipiscendae politicae, neutiquam omitrendum videbitur, quod a nobis omnes postulent: qua via, aut si plures se aperiant, quibus ad politicen viis, veluti ad metam, vel ad locum, quo proficisci constituerimus, et nos aliquando perveniamus.