Latin
IOAN. CASELII …., CAP. V. An orator et politicus unus et idem sit.
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.5.4
Unproofread scanNot analysed yet
vel adumbratus, velut in regiis castris inter veteranos tiro. At politicus, sit aut facile evadat orator, quando iam in animo habet, quod eius facultatis potissimum est, quasique animam orationis pridem possidet. Pericles et politicus est et orator: nec tamen, quia orator, politicus: igitur orator facile evasit, cum abundaret ingenio, et artem praeterea accepisset a magistris dicendi, et se in dicendo exercuisset. Periclis pauci similes, qui propter summam eloquen. tiam tonare et fulminare dictus fuit, et ipsius labris insidere Pitho. Contra orator alius, qui se forte cum laude ostentaret, et recte causam in iudicio ageret, totus exaruerit, si ad dicendum accersatur in prima quadam deliberatione de republica, at que eo loco vel non appareat, vel plus verborum, quam consilii adferat.