Latin
1.6.1 to 1.6.2
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
UTautem prisco illo saeculo causae erant, quas attulimus, ut oratores politici esse crederentur, quae etiam hodie quos moveant, ut disertos, et interdum etiam loquaces, pro principibus civitatis habeant: ita nostra aetate, ut aliquot saeculis superioribus, non leviores sunt, ut iurisconsultus et politicus ldem esse videatur: immo ut vulgo idem orator et politicus et iurisconsultus habeatur. Quia enim iurisconsultus hodie in Germania potissimum, non solum in foro occupatur, sed etiam tum in senatu locum habet, tum praecipuis legationibus idem fungitur; hinc fieri intelligimus, ut primum locum teneant in republica, et omnem politici dignitatem e disciplina legum adepti existimentur. Nec ratione caret, quod et legationes obeunt, et deliberationibus, quae sunt de sum~a reip. adhibentur. Primum enim tot saeculis ita omnia legibus in orbe Christiano passim constituta, et munita sunt, ut deliberare de primis negotiis posse non videatur, nisi earum quoque opibus instructissimus, quod consilium capere nullum ulla in re oporteat neque publica neque privata, nisi scripto iuri consentaneum, quod nisi legibus eruditi, videre allii non possunt: accedit, quod commentarii iurisconsultorum referti sunt politicis disceptationibus, etsi nec ordine, nec omnem tamen disciplinam civilem tradunt, neque pollicentur. Nec utuntur vero reges et resp. iurisconsultorum opera in rebus quibuslibet sine discrimine, quod eos sive ratio, sive usus rerum docuit. Nos autem et personas et res discernimus, ut et quid quoque exspetandum sit, mature discamus, et quid quisque de se aliis qua de causa polliceatur, meminerit. Hoc enim qui non animadverterit, aeque se ipsum atque alios fefellerit. Quod si quis in eorum uno aliquo praestet, hunc ego magnum divinumque bonum adeptum iudicabo: feliciorem etiam, si reliqua non prorsus leviter attigerit. Neque tamen fieri posse negaverim, ut in his tribus, magno aliquis ingenio praeditus, evadat mediocris, cuius magnus etiam usussit, non in foro solum, sed etiam in curia, sive res nude explicanda sit, sive copiose perorandum.