Latin
1.6.6 to 1.6.7
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quem enim natura neglexerit, nec patriae, nec civibus, ulli usui, ac forte etiam gravis futurus sit: nec sibi suisve honori inani quadam doctrinae specie: qui tamen laepe eo ingenio sunt, ut se sapere maxime eistiment, minimum videre ceteros. Dixi omnino necessarium, tum publici boni gratia, tum ob necessitudines privatorum: non autem, quod quaestuosum suis cultoribus, aut certus ad fastigium honoris gradus. Neuter enim horum finium propositus nobis esse debet, etsi vulgo aures iuventutis vultro feriunt: quae mala in animis, ut in fundis lolium et steriles avenae, ultro passim proveniunt. Neque tamen non aequum est, ut qui civibus opitulatur, qui patriae seruit, praemiis cumuletur: atque hoc magis, quo promptius hoc et libentius faciat. Nec ea spes fallit, quotquot de mortalibus bene mereri non desinunt. Nam si ceteris fortunae bonis excidunt, quae tamen ipsa ratione et parantur, et custodiuntur, et benevolentiam bonorum et gloriam sempiternam consequuntur. Nosse vero hoc discrimen, primum ad eruditionem pertinet: siquidem inscitia est, similia sive cognata non discernere, et similia pro iisdem, et alia pro aliis accipere. Sed maxima ad ipsos legum studiosos, qui dignitatem non solum iruisconsulti, sed etiam personam, quam sibi, sive ipsimet sument, sive ab aliis impositum iri intelligunt, tueri in animo habeant, redit ex nostra commonefactione utilitas. Absurdum autem profecto sit, non modo iniustum, si quis recte monenti et bene consulenti succenseat: ut semetipsum animo crucians senex in comodedia, qui vicini sermonem ferre non poterat, et curiositatem interpretabatur, quod alter humanitate et benevolentia monebat: ne que hac in re faciat, nisi qui aut ipse iam de se desperet, quod ea plaerique in quibus ipsi nihil aut parum valent, in vilibus habere prae se ferunt, aut iuventuti invideat, quod profecto nefas sit, aut de salute civitatis serio non cogitet.