Latin
1.6.3 to 1.6.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem statuamus, ut instrumentorum quodque, unic certae rei destinatum, et ipsum perfectius est, et perfectius efficit, quod volumus, quam si illud idem aliis atque aliis usibus accommodetur, ita quemque nostrum, qui uni negotio vel arti totus incumbat, officium suum et rectius facere et felicius. Hoc etiam nomine naturae opulentiam et sagacitatem praedicat philosophus. Nec enim ipsa facit, quasi cultrum Delphicum, cuius usum non minus in mensa fuisse, quam in caedendis victimis suspicari licet, necessitatem eiusmodi imponente pauperculis penuria, ut quo interdiu utantur pallio, idem noctu habeant pro stragulo: sed unumquodque uni praecipuo fini destinat ut plurimum. Interdum enim etiam admirabili artificio aeque pluribus accommodat. Cum idem illud in sua republica Plato probaret, iussit quemque opificum non nisi uni arti sese dedere. Duo enim, inquit, vitae instituta, aut duas artes euquisite elaborare, ei rei vix humanum ingenium par sit: ac ne quidem ita uni quis ipse satis vacare valeat, ut simul alteri aliam exercenti praesit. Sed ad institutum redeo: est igitur iurisco nsulti, qui in hoc uno totus semper sit, revera per se quo que eximia dignitas: quod recte, et ni fallor, proxime ex ipsis legibus probatur, quas illi semper in animo et manibus habent: quando in iis sine dubitatione salus est rei publicae. Nec tamen priscis saeculis tanta erat, ut habetur hodie. Hoc enim agebat solum, ut aequum ab iniquo, iustum ab iniusto discerneret, de iure interrogantibus responderet: nec alius eius campus erat, quam in foro: nec sane proprie iurisconsultorum campus alius est. Nec illi causas agebant, sed interdum oratorem, qui causam diceret, erudiebant, nisi ipse ius didicisset: quod inter principes civitatis nemo fere negligebat: nec in senatum veniebant, ut iurisconsulti. Sed hunc ipsum locum bene muniendum, et singulari diligentia enodandum intelligo, ne quis fastidio novae, ut forte arbitretur, sententiae, non lecta abiciat, non considerata condemnet. Memini enim et me et alios, qui haec utilitatis publicae gratia explicarent, non solum reprehensos, sed calumniis etiam gravatos. Exstitere enim, qui dignitatem disciplinae iuris hac oratione minui, aut ordini amplissimo partum longo tempore, perpetuo labore, decus invideri, aut iuventutis studia iquodam modo turbari sive retardari dicerent. At vero nos ab hoc illustri studio et reip. omnibusque imperiis summe necessario, neminem verbo avertimus: ad quod tamen, sicut neque ad ullam ingenuarum artium, compellendum non arbitremur, qui ad eius eultum nec ingenio, nec moribus, sed ad quaevis alia potius, factus videatur.