Latin
2.11.1 to 2.11.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.11.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
PErge vero, Belline, mecum considerare incommoda quaedam, sive mala potius: nec enim omnia innotuerint, nedum ego ea dicendo persequi, aut cogitando divinare valeam. An vero qui utroque genere, quae ego declinanda sive frangenda, si fieri possit, cehseam, educati sunt principum filii, educationis litterariae compedes a pubertate ferent? an non potius vel statim, vel paullo post, si vi non poterunt, at quacumque arte, et per quoscumque, iugum disciplinae abicient? et se in ea libertatem, quam ita falso nominant, vindicabunt? an non in ipsa disciplina, re abolita, nomine relicto, non audient quae audient? non legent quae legent? non discent quae discent? non facient quae facient? Quae enim quis ingratiis faciat, non facere, quando facit, a quo totus abhorreat, existimandus est. Itaque quae disciplina dicatur, re ipsa sit licentia. Ibi tum nec magistri rationes, nec praefecti auctoritas, nec patris imperium amplius valet: illa enim quae sensibus serviunt et adulantur non solum sensus in suam potestatem redigunt, sed mentem etiam saniorem auferunt et subdititiam animo perverso inserunt: iamque fieri hoc necesse est, quod dicitur, ut sit mala mens, malus animus. Non tollam hic clamores, ut in re magna oratores solent, quemadmodum perruptis repagulis, et quae eius generis sunt: loquar omnino blandius. Ut e cavea, fenestella reclusa, avicula in liberum aethera quocumque avolat, nec a visco, nec ab aucupis reticulo, nec ab unguibus accipitris tuta; sic illi, sui, ut rentur, iuris facti, nec imperium, nec monita, nec praecepta, si qua meminerint, audiant: obliviscuntur enim omnia illa, nec iam sese ipsi noverunt, quod principium est unicuique ad salutem. Qui enim se hominem esse non meminit, is neo fugit, quae non sunt hominis, ut omnia quae interdicit ratio, nec cogitat, quae sunt hominis, nec facit, quae iubet ratio sive sana mens: mens enim, ut sapientes docent, homo est, nec sensus, nec si qua in nobis cum mente bellum gerunt. Ut autem difficillimum est, se ipsum nosse; ita prorsus in proclivi, quam tui notitiam magno studio, multo labore, acceperis, eam abicere sive oblivisci: res enim leviculae eam quottidie vel conturbant vel labefactant; ubi nisi te accurate obserues, tum te servare nequeas, ac ne prorsus tui meminisse, si qua magna tibi obiciantur, sive ea re ipsa, sive opinione vel omnium, vel vulgi, vel tua in magnis habeantur. In primis recenseamus, divitias Midae vel Croesi, potentiam Xerxis, maiestatem regum, imperatorum victorias, et triumphos, quaequeve horum vel sunt aliquid, vel similitudinem prae se ferunt.