Latin
IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. XI. Quantopere id obstet disciplinae, et ne vera, imo nec se ipsos nosse
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.11.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui in illis sui notitiam servant, eum divinum hominem, et principis, cuiusmodi optamus et educatione parare conamur, animo praeditum dixeris. Qui se norit, is quae animi bona sunt, habet in primis, cetera ab imperitis magni fieri, facile patitur, esse tamen et habet in vilibus, et quantiquanti ponderis habeantur, accepta fert Deo. Quid autem adolescenti aetati fieri non existimemus, cum et reges magna cura educati, nec omnino in ipso splendore negligentes a se descivisse acceperimus?