Latin
IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. VII. Quam necessaria sit Principum filiis temperantia.
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.7.10
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut modum seruem, iubebo lectorem ea confiderare accuratius: ad te enim nec nova oratione nec monitis opus est. Cum autem ea ad omnem aetatem pertineant, et iis animadvertenda sint, qui clavum reip. tenent; tum ad hoc quodagimus, cumprimis facere, facile abs quivis intelligitur. Nisi enim statim a principio et quidem a puero bene formentur eius mores, et animus rectissime fingatur, qui moderator rerum futurus est, numquam eum habebimus, quem exoptaverimus, quemque ut praesentem Deum, certe ab universitatis imperatore legatum, populi venerentur et longe lateque cunctae gentes praedicent. Aut enim sequitur quod in vulgi moribus et in conspectu omnium positum est, aut, quod aeque fraudi est huic negotio, quisque quid in hac re maxime ex usu sit, se acutissime ipsum perspicere nec sibi cuiusquam consilio opus esse somniat.