Latin
2.8.1 to 2.8.2
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.8.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRanseo ad alterum, quod fortasse plaerisque minus pervaserimus. Cum igitur ita sentiam, quemadmodum ostendi, filios principum esse renui victu alendos, et in ea ratione diu omni studio retinendos, donec ipsi nihil aliud expetendum intelligant, et in hac, quid fieri oporteat, quod rectum sit, ipsi constituant; etiam omnem pompam regiam non solum ex eorum triclinio relegandam, sed, si fieri possit, ab omni eorum educatione removendam existimem: pompa enim eiusmodi cum praesenti instituto officit, quando oculos et animum a multo meliore cura considerationeque doctrinae et virtutis identidem avocat, et nescio qua specie illectos facile diu oculos et animos detinet, tum eo allicit et sensim traducit, quo ire eum nolimus, nec ex usu sit, penes quem summa rerum aliquando futura sit, quod deinceps explicabimus. In ore omnium est, quod idem omnibus innotuit, in vita quae praeter rem sint magis ab hominibus frequentari, quam quae ad rem pertineant: neque hoc tamen ab omni parte reprehendi posse videatur: multa enim, quae in re ipsa non sint, et ad eam foris accedant, si omiseris, minus profeceris. An non plaeraque succinctis verbis exponamus, quod sapientes Spartani in moribus habebant, unde et Laconice loqui dicebantur, qui brevissime et optime? Verum nos his moribus et eo pacto raro finem propositum assequamur, quem ne sic quidem queamus assequi. Nam, ut dicam de iis, quae modo scribo, nequaquam ad te tam multis opus erat, quibus tamen apud quosdam alios parum obtinuero, ac forte ne quidem pluribus. Ut autem et cetera in utramque partem sunt evidentia in regiis, ita et ea ipsa, quae praeter rem sive supervacanea non abs re dixeris, quod ad munus regium per se nihil conferant. Non dicam de aulis, qualem poeta Menelai pingit, quam ingressi Telemachus Ulyssis et Pisistratus Nestoris filii attoniti admirabantur, et cum intima Iovis aula comparabant: sint enim illa regum palatia. Nec de satellitio. Habeant enim custodes corporis, qui cum ius aequum dicunt, iniquos, capitales et perpetuos hostes habent. Est diadema, sceptrum, purpura, aurum, vestis, praelibationes, praegustationes, adorationes, …:est verborum sollemnitas, in quibus si impingas, de imperita vilique plebecula unus, aut iniurius et in principem impius habearis: nam et alius sermo aulae est, quam vulgi, ut alius deum apud poetam, quam hominum. Haud scio, an haec omnia quis recte et citra gravem reprehensionem in supervacaneis recenseat, in quibus quaedam aut sunt, aut putantur necessaria: immo vulgus in his vim regni et imperii maiestatem sitam esle sentiat: nec ego hoc nunc disputo, quando ad institutum non proxime pertinet. Talium caerimoniarum (liceat enim mihi et hoc verbo hacinre uti) aut minimum aut modus fuit apud optimos reges et imperatores maximos: