Latin
3.6.1.6 to 3.6.1.8
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
De utroque in legibus monuit divinitus Plato: …Quae ita interpretari nobis visum fuit: Oportet sane, inquit, unumquemque utrumque aeque simul omni studio, matureque agere in quacumque republ. ,tum quemadmodum nec ipse quis unquam cuiquam adulterinus videatur, sed simplex et verax in omnibus: tum quemadmodum neque alius, qui eiusmodi sit, ipsum in fraudem inducat. Locum hunc in loco produxi lubens, quod ad utramque rem toties mihi praedicata veterum lectio: plurimum confert: atque ita vitam hominum sine nostro periculo in tempore, nec longo tempore cognoscimus: quam qui non perspexit, et alios ille, praesertim a genere et fortunis commendatus, in errorem conicit, et ipse a malitiosa improbitate facile inducitur. Vita inscitiam compararim cum profundo? ? ? ? ? ? maximis, minimis deuovi. In maximis autem una est disciplina legum. Ad innocentiae meae fidem pertinet, quod neque in academia Rostochiana, neque in hac Iulia, quis ostendat mihi illius, aliorumve ordinum quemquam, quem ego non prosecutus omni benevolentia insuper coluerim: nedum de uno omnium male, sive re sive verbo sciens meritus sim. Nec unum omnium video hodie, qui se palam atque in os mihi hostem profiteatur: et quamquam libere loqui soleo, idqueve semper absque contumelia, nemo tamen se petulante verbo a me laesum queri potest: qui faciat et probet, ei satis ipse vel deprecando fecero, ut omnibus confirmem, me volentem esse iniurium in neminem. Aliorum autem animi in mea potestate non sunt: et vetus est, a nolente nemine benevolentiam extorqueri, quod dicas tamen interdum fieri integritate perpetua et inexpectatis meritis. Est vero animus meus ita in potestate mea, ut leves iniurias tolerem silentio, insignes depulsa saltem contumelia ulcisci non desiderem, et hoc agere homine moderato indignum putem: in quibus ipse et esse et haberi semperstuduerim. Quod ad hanc rem, numquam cuiquam auctor exstiti ullius liberalium disciplinarum flocci faciendae, aut negligendae: consului autem in medium, quod faciendum erat, pro differentia ingeniorum et finium, quos sibi quisque proponeret: et ne ad alia digrediar, in hac ipsa disciplina legum non segniter pluribus versandum esse censui, quod munia fori plurima, nec ullum patiatur negligenter haberi resp. ,et ? ? ? ipsius epistolae, quarum una est ad Pylaemenem, qua disciplinarum, de quibus egimus cognationem et differentiam explicat, leviter reprehendens, et pulchre erudiens familiarem. Pylaemenes enim cum se patriae devinctum intelligeret, et hanc pietatem profiteretur, omnia forensibus negotiis se praestarurum censuit, sive ita scripserat. In hoc lusit liberius, ut amici solent, Synesius: eum iocum, cum de studio erga patriam accipere visus esset Pylaemenes, Synesius, et se purgat, et illum docet, quae qui studia colat, quibus de patria longe optime mereri, eiusqueve summaesaluti, si detur occasio, consulere valear.