Latin
3.6.1.9 to 3.6.1.11
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.1.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Bene quoque de patria meretur: qui ius dicit, et lites dirimit: quae est iurisconsulti sive praetoris provincia: et eius qui causas agit, quod agebant oratores, qui nec iniuria causidici dicerentur. Humilius autem hoc munus multo illo altero: neque dum vero hic oratorium munus explet: quod amplius esse contendit Plato, et longissime semovet a vulgari facultate dicendi: quando orator, non causae serviens, ut advocatus quispiam, sed cum de aliis, tum de summa reip. et huius potissimis partibus recte sentiens in contionem prodit, uti solebant Romae in rostra. Philosophia autem est, quae primo loco rebus privatis verissime subvenit: quae res pub. ab aerumnis vindicat; quae felicitatem populis omnium princeps stabilit. Loquitur autem de ipsa politica: quae est philosophia ex altera parte. Beabo lectorem ampliore doctrina. Cum enim praeter hoc, quod volui, proposito accommodatum, protulerim, plura autem doceat, memoratu digna, Synesius, iccirco hanc epistolam Latine, ut potero, reddam, atque ita efficiam, ne lectorem consideratae etiam huius partis paeniteat. Minime vero, inquit; per Iovem, mutuae inter nos amicitiae auctorem et praesidem, minime, mi Pylaemenes, risi tuam in patriampietatem: non adeo sum aliquis a civili hominum societate alienus, aut a cultu vitae domesticae: verum tu epistolae meae mentem sinistre accepisti, et me accusas omnino praeter meritum. Ego enim, quod Heracleam amas, et hoc toto animo agis, ut de eabene merearis, idipsum laudo. Me is autem verbis eo spectabam, philosophiam anteferendam esse icti forensi operae. At vero tu mihi causas agendo potius, quam in philosophia perseverando, opinari videris, te plus profuturum patriae. Qui vero istuc? Quod ab instituto tuo non abis, eius rei causam in animi tui erga patriam pietatem confers. Hoc igitur est, quod derisi: nequaquam autem illam benevolentiam: videlicet, quod perperam existimas, ad hunc egregium amorem plus tibi profuturum, si in actionibus causarum perpetuus sis. Etenim, nisi profitear, philosophiam hoc posse praestare, ut civitates in meliorem locum restituat, refutabit me Cyrene, cuius omnium in Ponto urbium status est exquisitissimus. Ego vero asseverem, philosophiam potius, quam rhetoricam, et quamcumque dicas artem et scientiam, ut quae omnibus sit superior, perficere ea ipsa instructum, ut et privato, et domui, et civitati maiori usui sit. Neque tamen in ipsa ea vis est, ut per se beneficio homines afficiat. Ita enim se res habet, optime Pylaemenes: