Latin
IOAN. CASEL. IN …. PROOEM. IOANNES CASELIUS LECTORI.
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.4
Unproofread scanNot analysed yet
NOlim te ignorare, lector, haec esse quasi quaedam …,nonsolum profutura iuventuti, quae separat ad remp. quod qui haec non praecognoverint, de plaerisque minus dextre iudicaturi videantur: sed nonnullis etiam in rep. versantibus, quorum alii in instituto, quod rectum animo conceperint, confirmentur, alii, qui forte aberrent, hinc errore suo intellecto, pedem in temporereferant, ne sibi privatim infamiam, patriae et civibus calamitatem seu malum aliquot creent. IN hoc autem summo munere diu multumque cum laude et utilitate publica versatis haec non scribimus; sed si ipsa legere dignentur, censores eos talium meditationum co? ? ? stituimus, quos rectissime intelligere, quae praeclarissime gerunt, credibile est. Confidimus tamen haec qualiacumque non improbaturos, quae ad verum scopum omnia dirigere conatifuimus. Vale.