Latin
1163 to 1166
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1163-1166
Not analysed yet
MCLXIII. post natalem Domini imperator Federicus stetit per Placentinam per longum tempus. MCLXIIII. mense Septembri predictus Arnaldus exivit de Placentia. Et in mense Martio proximo Rivola castrum Veronensium fuit captum ab eisdem Veronensibus ,quia a Theothonicis tenebatur. Prima die eiusdem mensis Fredenzonus electus obiit; et resurrectio Domini tunc fuit IIII. mensis Aprilis. Erant autem anni domini Federici imperatoris XII, imperii vero XV. MCLXVI. die Iovis sancto Ugezonus Placentinus episcopus obiit Rome. Eodem anno, mense Martii Alexander papa Romam intravit. Bis quinquaginta cum septem bisque triginta Cum mille: prostratum fuit M. gaudendo levatum.