Latin
1167
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1167
Not analysed yet
MCLXVII. die Iovis IIII. Kal. Madii civitates Lonbardie insimul concordiam fecerunt, et Mediolanenses statim intus civitatem redierunt et Terdonam et Alexandriam levaverunt et rehedificaverunt. In quadragesima vero proxima placentini secundi facti fuerunt. Eodem anno, mense Iunio canzellarii imperatoris preliati sunt cum Romanis duabus vicibus apud Tusculanam ,et ibi plus tria milia Romanorum interrempti sunt. Imperator vero Federicus, qui apud Anchonam aderat, hec audiens ita gesta, cum suo exercitu Romam perexit, suaque castra ex parte ecclesie beati Petri tendere iussit eandemque ecclesiam conburrere fecit. Unde ex tam pessimo et crudeli facto rerum omnium creator, apud quem nullum remanet malum impunitum, precibus beati Petri aliorumque suorum sanctorum intervenientium commotus, fere omnes Theothonicos, tam principes quam alios, et nominatim Colonensem archiepiscopum et Carletum filium regis Conradi sua virtute et potestate Romana febri languire fecit. Pauci vero qui supervixerunt per montana Placentie privatim vix, tum propter prenominatam pestem, tum propter Lonbardorum timorem in Alamaniam perexerunt.