Latin
1200.11 to 1200.20
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1200.11-20
Not analysed yet
Die dominico primo mensis Iulii Cremonenses cum carocio et cum universa gente eorum et Parmenses cum carocio et cum omni forcia eorum et militia Mantue et Mutine et Regii venerunt ad Florenziolam et eam cum duobus manganis et VIIII predariis obsiderunt. Die vero Veneris sexto mensis Iulii Placentini extraxerunt foras carocium et ea die iverunt obviam inimicis cum ipso carocio et cum omni gente eorum usque ad Fontanam . Qui Cremonenses steterunt circa Florenzolam usque ad diem Lune, qui fuit nono mensis Iulii. Videntes vero, quia illud quod inceperant ad finem perducere non posse, predicta die Lune recesserunt; et tunc milites Placentie, qui erant apud Castrum-Arquati in custodia, ceperunt de Parmensibus inter Rivulum-magnum et Senum fere C; de Cremonensibus et Parmensibus in obsidione Florenzole obierunt circa C. Die Veneris VI. Kal. Augusti proximi sequentis fuit prelium et sturmum de Nigrino inter Placentiam et Papiam, et ibi capti fuerunt de militibus Papie amplius de quatuor centum et de peditibus trescentum. De eodem mense Augusti facta et firmata est treugua sacramento Mediolanensium et Placentinorum et suam partem et Papiensium et commitatus sui et totius sue partis a Laude supra per dominum archiepiscopum Mediolani et priorem Camaldee; et tunc Mediolanenses iuraverunt cum Papiensibus. Eodem anno fossata nova primo ab uno capite usque ad aliud fodita fuerunt. MCCIII, indictione VI, mense Septembri dominus comes de Frandela et dominus Bonifacius marchio Montis-ferati et dux Venetie ceperunt Constantinopolim et filium imperatoris ipsius civitatis, et tunc erat coronatus ; sequenti vero anno obiit, et levatus fuit comes de Frandela.