Latin
1204
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1204
Not analysed yet
MCCIIII. Placentini iverunt in servitium Papiensium in expeditione facta apud Valenzam de mense Iunio, Folcone Radino et Francesco existentibus consulibus. Et eo anno in eorum consulatu seditio fuit inter dominum episcopum et clerum Placentie et commune occaxione duarum millium librarum, quas ipsi consules ab eis petebant pro subsidio debiti communis solvendi, quod tunc erat XVI milia librarum, quas dominus episcopus et clerus Placentie dare recusaverunt, et ob id extra districtum Placentie exierunt. MCCV, indictione VIII, in consulatu Alnaldi Stricti, Acerbi de Fontana, Oberti de Vico-Iustino, Alberti Confanonerii ,Iohannis de Fontana, Nicholai de Andito, Sani Surdi castra de Seno et de Cavurxio levata fuerunt et fossis circumdata, Bernardo Pasturello existente camerario. MCCVI, indictione VIIII, in consulatu Iohannis de Pado et sociorum, et Fulcone Pormo existente camerario, levata fuit turris de Seno de pedris crudis, et castrum de Tegero fuit muratum et finitum. Eo anno, mense Iulii Placentini obsederunt rocham de Varsio, in qua quidam homines de Varsio fugerant pro quodam pesimo scelere, quod fecerant adversus consules communis Placentie, dominum Bertholomeum de Tuna cum nunciis et correriis, qui secum aderant; et in ea obsidione steterunt circa XV dies. Illi vero qui intus illam rocham erant videntes Placentinos ab incepto desistere nolle cum eis pactum fecerunt, et ipsis dimissis, rocham ipsam communi Placentie reddiderunt. Eodem anno, die lovis XV. mensis Novembris Placentini iuraverunt stare preceptis ecclesie super discordia ,quam habebant cum episcopo et clero Placentino, per dominum episcopum Vercellarum et presbiterum Albertum Mantuanum, quibus causa delegata erat a domino papa.