Latin
1212.1 to 1212.11
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1212.1-11
Not analysed yet
MCCXII. in mense Aprilis proximi sequentis Rogerius Federicus, qui se dicit regem Scicilie, venit Romam. Ipso ibidem existente marchio de Heste et Petrus Traversarius et alii quam plures nobiles ipsum visitaverunt ibidem, cum eo et summo pontifice locuti fuerunt. Deinde semotus cursum suum direxit Ianuam. Die vero Martis primo mensis Madii ipsam civitatem intravit, ibidem magnifice et honorifice ab eiusdem civitatis militibus et populo fuit receptus. Et eodem anno fuit carum tempus, ita quod in sextario frumenti dabatur VII sol. et plus et in sextario sicalis VI sol. et plus et in sextario milii IIII sol. . Die autem Veneris XIIII. mensis Iulii dictus puer de Scicilia cum legato summi pontificis et marchione de Monte-ferato et comite de Sancto Bonifacio et Papiensium ac Cremonensium legatis ac quibusdam aliis Ianuam exivit et per Montem-feratum et per partes illas ad civitatem Ast accessit; deinde iter suum Papiam die Veneris XI. Kal. Augusti direxit. Qui ab universo clero et militibus et peditibus eiusdem civitatis magnifice et decenter fuit receptus, pallium super eum portantes, ut de consuetudine imperialis est magnitudinis; affirmantes Cremonenses et Papienses et marchio de Heste et publice dicentes, quod ipsum puerum palam et per vim cum eorum amicis contra omnium fidelium Ottonis invictissimi imperatoris voluntatem Cremonam et Veronam ducent; quod plurimum Mediolanensibus et Placentinis videtur grave et molestum ac intollerandum. Et quia hec contra maiestatis excellentiam esse videntur, ipsi Mediolanenses admodum commoti pariter et indignati foras suum extraxere carocium. Unde dicti Mediolanenses et Placentini egregie bellicis armis preparati ,imperialis aule fidelissimi, cum universa fortia eorum, militum et peditum, sagittariorum et balestariorum, dictis Cremonensibus et Papiensibus et omnibus eorum amicis volentibus ipsum puerum palam ducere Cremonam in commitatu Laudensi ad Lambri transitum vel alibi tensis aquilis viriliter resistere atque iter eorum et personam pueri omnimode impedire proposuerunt et dictum puerum per vim recipere posse, suum foras extraxere carocium; sed que verbis dixerunt, factis observare noluerunt .