Latin
1212.12 to 1212.27
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1212.12-27
Not analysed yet
Die autem sabbati V. Kal. Augusti sero adveniente Papienses ad sonum campane cum puero Scicilie rege exierunt civitatem, per totam equitantes noctem. Cremonenses vero ea die et hora cum marchione de Heste et eorum sequacibus privatim, sicut cum Papiensibus statuerant, Cremonam exierunt; eadem nocte usque ad Lambri transitum perexere. Die quoque dominica veniente mane dictum puerum receperunt. Et dum hec omnia clam agerentur, dominus noster Iesus Christus, ultor omnium malorum, iustitiam et rationem unicuique dominica manu tenens, volens mirabilia sua super tam pessimo facto et crudeli sacramento omnibus pernotescere :accidit divina misericordia fortuitu et inopinabili casu, quod Mediolanenses predicta die sabbati nocte appropinquante civitatem Mediolani exierunt, ad partes ubi Papienses aderant accedentes. Die dominica veniente ipsi Mediolanenses contra Papiensium exercitum venientes acerimo impetu et magno clamore insultum super eos fecerunt, et aquilis ab utraque parte commotis prelium incipitur, et bellicis per partes sonantibus tubis ab utrisque certatur, Cremonensibus et eorum amicis omnibus videntibus et non distantibus per duo miliaria. Videntes autem Papienses se in prelio deficere ac fortissima tela inimicorum ferre minime posse, terga vertentes ,spoliis et equis ablatis, fugam petierunt; quos Mediolanenses insecuti viriliter amplius mille de maioribus et melioribus Papie ceperunt et Mediolanum illos victos ducentes in carcere recluserunt, nemine evadente preter illos qui in nemoribus, paludibus et aquis se absconderunt . Die vero Lune sequenti, tertio Kal. Aug. puer Scicilie Cremonam intravit; ibidem magna cum letitia fuit receptus. Die vero Lune XIIII. Kal. Septembris puer dictus Mantuam perexit, deinde Veronam. Die autem Martis proximo, XIII. Kal. Septembris quidam puer Theothonicus signo crucis signatus, qui vocabatur Nicholaus, cum magna et indefinita multitudine Theothonicorum puerorum et infantium lactantium ,mulierum et puellarum, signo crucis Domini signatorum, per Placentiam transitum fecerunt, ultra mare proficisci festinantes.