Latin
1214.1 to 1214.12
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1214.1-12
Not analysed yet
MCCXIIII. Placentini elegerunt in potestate dominum Guifredum Grassellum, civem Mediolani, qui eo anno civitatem illam rexit. MCCXV, indictione III, die dominico X. Kal. Iunii milites et pedites de tribus portis Mediolani cum militibus et peditibus districtus Mediolani ipsis portis pertinentibus castramentati fuerunt iuxta Castrum -novum de ultra Pado et in illis partibus, die Lune veniente ibidem se coadunaverunt; alia autem die transpadaverunt et hospitati fuerunt ea die ad Trebiam. Die Mercurii proximo sequenti Placentini tam milites quam pedites, exceptis militibus et peditibus de porta Nova et de ripa Padi, qui domum pro custodia remanserunt, exierunt civitatem et cum Mediolanensibus apud Bardoneziam fuerunt castramentati. Alia die iuxta castrum Bosonasii sua fixerunt tentoria, quod castrum plurimum erat fortissimum pariter et munitum turre magna, muro fortissimo vallatum et fossatis magnis atque profundis. Predictum vero castrum Placentini cum predaria illico expugnaverunt et cum manganis et predariis atque gattis et castris lignaminis et aliis machinis ad illud castrum obsidendum mirabiliter se paraverunt. Videntes autem intrinseci, qui in ipso castro aderant, se non posse Placentinis resistere nec illud castrum defendere, alia die, scilicet die Veneris, dictum castrum potestati Placentie reddiderunt, et alia die Placentini illud castrum et Mediolanenses destruxerunt et diruerunt et conbuserunt et dissipaverunt. In ipsa autem expeditione castrum fuit captum Nigrini et conbustum, et multa alia loca in illis partibus fuerunt conbusta. In quo castro Nigrini fuere circa XX homines, qui illud custodiebant. Die vero dominica proxima sequenti Mediolanenses et Placentini circa Rovorscalam sua similiter posuerunt castra; quod muro forti et fossatis et podio altissimo et turribus magnis erat munitum et circumdatum; dictum autem castrum Mediolanenses et Placentini fortiter die et nocte cum manganis et predariis et gattis et aliis machinis expugnaverunt et manganaverunt, et steterunt in obsidione ipsius castri usque ad diem Iovis IIII. mensis Iunii.