Latin
1214.13 to 1214.22
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1214.13-22
Not analysed yet
Cognoscentes autem qui in ipso castro aderant illud defendere minime posse, ea die dictum castrum communi Placentie reddiderunt, et alia die Mediolanenses et Placentini illud radicitus destruxerunt et explanaverunt et diruerunt et conbuserunt. Die vero sabbati domum redierunt. Existentibus tamen Placentinis et Mediolanensibus in predicta expeditione, Cremonenses intraverunt in terram nostram, conbuserunt partem Sparoarie et Roncalie et Albiani atque Casale, et naves eorum hominum honeratas tunc venere per Padum fere usque ad pontem Padi. Sed que facere sperabant divina potentia et civium Placentie protectione, qui domum pro civitatis munitione remanserant, atque Florenzole et Castri -Arquati et sagitariorum vallis Tarii auxilio, qui ad civitatem illico accesserunt, ad finem perducere minime potuerunt. MCCXV, indictione tertia, die Iovis VII. Kal. Iulii milites Placentie equitaverunt in terram Papie et conbuserunt burgum et villam Siuriaschi et multa alia loca destruxerunt et conbuserunt; predam quoque magnam bovum et vacarum et aliarum bestiarum et hominum ceperunt et inde duxerunt. Alia vero die Mediolanenses tam milites quam pedites iverunt in Lumilinam et castrum Carlaschi per vim ceperunt et conbuserunt, in quo habuerunt et ceperunt CCC homines et plus, et predam indefinitam bovum et vacarum et aliarum bestiarum inde duxerunt. Eodem mense comes Thomasius de Sabogia concordiam et societatem fecit cum Mediolanensibus et Vercellensibus. Die dominico quinto die mensis Iulii Cremonenses tam milites quam pedites cum papilionibus et travachis et cariolis intraverunt in terram Placentie et iverunt ad Sanctum Laurentium, quem locum credebant et sperabant per vim posse habere et capere; sed divina misericordia et virtute atque auxilio militum et sagittariorum ,qui illico ad illas partes accesserunt et currerunt, ad predictum locum accedere minime ausi fuerunt; sed vulnerati et etiam plures mortui recessere; et tunc conbuserunt granzam de Mornascho et de Saliceta.