Latin
1215.12 to 1215.16
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1215.12-16
Not analysed yet
Et steterunt circa illud castrum et obsiderunt atque expugnaverunt usque ad diem Mercurii, qui fuit undecima dies eiusdem mensis Augusti. Placentini vero milites et pedites et cum omni gente eorum et cum carocio equitaverunt Florenzolam; audientes autem Cremonenses de Mediolanensium adventu ,qui ad civitatem nostram et etiam usque Florenzolam plures et innumerabiles accesserant, castris manganorum destructis, gratibus et lignamine, que pro ipsorum castrorum munitione circa illa castra aderant, conbustis, nocte adveniente, multi vulnerati et ad dictum castrum innumerabiles interfecti, oculte et clam ab ipsius castri obsidione recesserunt. Cognoscentes Placentini eos offendere minime posse, die Iovis veniente cum Mediolanensibus ,qui Florenzolam venerant, Placentiam redierunt. Nono eiusdem mensis Augusti quinginti milites Mediolani bellicis armis egregie preparati in auxilio et servitio comitis de Saboguia iverunt, in terram scilicet marchionis Punasii; castra quoque plurima et villas innumerabiles cepit et destruxit et habuit, pro quibus litem habebat cum marchione de Monte -ferato. Videns dictus marchio se ipsi comiti et Mediolanensibus non posse resistere pactum et concordiam cum eis fecit ad melius quod potuit.