Latin
1215
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1215
Not analysed yet
MCCXV. die Lune pridie Kal. Septembris Cremone milites equitaverunt Cremam; cum autem appropinquassent ad Creme partes, in quodam privato intraverunt loco ibidemque Cremensibus paravere insidias. Cursores quidem usque ad Creme obstacula miserunt. Videntes vero Cremenses extra locum exierunt et cum ipsis prelium fecerunt eosque fugaverunt usque ad locum, ad quem Cremone milites insidias paraverunt; quo viso et ab eis Cremonensibus cognito, magno impetu et clamore super Cremenses fortiter currerunt eosque etiam usque ad Creme rostras fugaverunt et cazaverunt. Ibidem milites et populus Creme acriter et viriliter cum Cremonensibus pugnaverunt. Dum autem sic ad invicem fortiter certarent et pugnarent, audita ab eisdem Cremonensibus voce et intellecto sono, quod Mediolani milites illuc accedebant pariter et appropinquabant, ingens tremor et similiter pavor eos undique invasit, et statim terga vertentes fugam petierunt; quos Cremenses audacter fuerunt secuti et de eis amplius centum militibus Cremone ceperunt et quatuor consules et quatuor vexilla communis Cremone nec non et tubam similiter habuerunt; quos victos Creme duxerunt et in carcere posuerunt.