Latin
1216.12 to 1216.18
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216.12-18
Not analysed yet
Die vero Iovis cum Mediolanenses et Placentini cum scalis innumerabilibus et aliis insidiis armati et aschlerati circa castrum Siuriasci starent et se ad dictum castrum expugnandum et capiendum prepararent, intrinseci terrore commoti, videntes se non posse resistere nec illud castrum defendere, illud reddiderunt; quod castrum altera die penitus a fundamento destruxerunt et diruerunt. Permanentes autem in obsidione dicti castri, marchiones Malaspine cum militibus porte Nove et cum sagittariis et peditibus vallis Tidonis et vallis Trivie ad castrum Rumpini equitaverunt. Ipsa vero die qui in illo castro pro communi Papie aderant, intelligentes et scientes de predictis castris captis, pavore et tremore magno perteriti illud castrum ipsis et communi Placentie dederunt . In cuius custodia XI homines vallis Tidonis posuerunt. Die sabbati sequenti Mediolanenses et Placentini, milites et pedites, balestarii et sagittarii, armati et aschlerati per vallem Verse venerunt, villas et domos, segetes et vineas et arbores incidentes et conburentes; et ea die castramentati fuere in villa de Bergomasco prope castrum Montis -acuti et depopulati fuerunt domos et villas, vineas et segetes et arbores, que erant in eius curia et in illis partibus. Die dominica proxima castrum Nigrini et turrem fortissimam atque caminatas, que in illo erant castro –licet illud castrum in expeditione Bosonasi et Rovorscalle fuisset captum, tamen non fuit destructum –,turrem et caminatas ipsius castri, murum radicitus destruxerunt et derocaverunt; et ea die similiter ceperunt et destruxerunt castrum Montis -Artonis; quod castrum erat undique muratum et turre munitum, penitus fuit destructum et conbustum et guastatum, et castrum Iugolini, quod fuit derelictum, et villa, que erat in valle Verse ante illud castrum, fuit conbusta et arsa. Die vero Lune proximo veniente per vallem Verse villas et domos, segetes et arbores per ipsam vallem igne cremaverunt et destruxerunt, et ea die prope hospitale de Versa sua posuere temptoria; et ea die inter stratam Romeam et Padum equitantes villas et domos, quas invenerunt ,usque ad Portum -Pioglosum conbuserunt et destruxerunt.