Latin
1216.1 to 1216.11
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216.1-11
Not analysed yet
MCCXVI. mense Ianuarii Padus gelavit, ita quod homines currendo ibant ab una parte ripe usque ad aliam, et dicebatur, quod a buca taliate in iosum homines potuissent ivisse per lectum Padi super glaciem usque ad pontem Cremone; et ita fuit perfidum illud gelu, quod panis, pira et poma et alia que comedebantur vix potuerant incidi nec comedi, nisi primo igne calefacerentur et disgelarentur; et duravit illud gelu tam magnum amplius duobus mensibus. MCCXVI, indictione IIII, cardinales mense Madii ad civitatem Placentie venerunt, dicentes ei ex parte summi pontificis, ut treguam Papiensibus tenerent nec eos offendere deberent; quod si facerent, eos interdicerent; deinde iverunt Mediolanum eis similia verba dicentes. Mediolanenses autem et Placentini nolentes a proposito desistere eorum in terra Papiensium hostiliter intraverunt ,et ideo civitatem Placentie et Mediolani sub interdicto posuerunt. Eodem anno, die Iovis VII. Kal. Iunii milites et pedites de quatuor portis Mediolani cum deguriis commitatus eorum ipsis portis pertinentibus castramentati fuere ultra Padum in Roncalia, et ea die et alia die sequenti se coadunaverunt ibidem. Altera die, scilicet die sabbati, transpadaverunt et hospitati fuerunt inter Tidonum et Sarmatum. Die vero dominica proxima veniente, in festo pasche pentecostes Placentini milites et pedites porte Sancti Antonini et porte Nove et porte Sancti Laurentii de civitate Placentie exierunt et ea die apud villam Sarmati albergaverunt. Alia die cum Mediolanensibus in costa Rovorscalle castra figi preceperunt; altera die sua fixere tentoria circa castrum Siuriasci; quod castrum muro fortissimo undique circumdatum et terragio magno, ab uno capite caminata magna et muro forti et alto circumdata erat constructum pariter et munitum. Illud quidem Placentini et Mediolanenses cum manganis et predariis et gattis expugnaverunt et manganaverunt . Alia die, scilicet die Mercurii primo mensis Iunii, castrum Golferentii habuerunt, castrum vero Montiscalvi et turrem magnam ceperunt per vim; habuerunt quidem turrem de guarda fortissimam, mirabili modo constructam, et eam diruerunt et destruxerunt et inciderunt ; castra vero predicta similiter et conbuserunt, domos et nemora castanearum, vineas et arbores et segetes curtis Montis -calvi conbuserunt et inciderunt atque destruxerunt, villas innumerabiles et domos per vallem Crispassi et vallem Verse igne cremaverunt, segetes, arbores inciderunt et destruxerunt.