Latin
1224.10
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1224.10
Not analysed yet
Hic sermonem dimittito, Dum predicta fierent. 43 Dimittito si dixerim Et calamum subtraxerim, Me penitet, et ideo Nunc ad scribendum redeo Locuturus aliqua. 44 Et in urbe Parmensium Stetit –qui debet regium Decus habere, rapitur Et illi non permittitur, Cum se male gesserat –45 Hinc ad diem, ut credimus, In quo regnat Deus summus, Qui mensis erat Iunii Tredecimus, o socii, Quo Burgum accellerat. 46 Et cum filius videret, Transitum quod non haberet Ad suum patrem, rediit, Retro conversus abiit, Urens Trentum undique. 47 Tunc rectores se vocarunt, De concordia tractarunt Cum cardinali domino, Imperatoris nuntio, Mercarie curia. 48 His diebus legatorum Misit copiam suorum, Ut ad eum accederent Atque simul dissererent, Urbes per Italicas, 49 Hinc ad festum Iunii Sancti Iohannis domini, Ut secum in colloquio Atque firmo conscilio Tractarent honestissima. 50 In die vero Veneris, Dictanti si credideris, Ad civitatem properat, Ipsum que nunc vituperat, Sexto ante Iulium. 51 In die vero sabbati Quarto de mense Iulii Idem quoque imperator, Rationum confirmator, Ad Burgum revertitur. 52 Ea die accelerant Et cum legatis properant Rectores castrum nobile, Quod numquam fuit debile Secum repugnantibus, 53 Istud castrum nominatur, Quod a flore derivatur, Florenciola domina, Que est illarum regina Suo benefitio. 54 Locus est in planitie Et est tam pulcher facie, Quod omnes viri cupiunt Et illuc ire gestiunt Propter habundantiam. 55 Illic sunt fortes milites Et fortissimi pedites, Qui resistentes fortiter Percutiunt viriliter Inimicos undique. 56 Et hec sciunt Cremonenses Atque nobiles Parmenses, Qui iam eos impugnarunt Atque multum devastarunt Propter istum regem. 57 Sed ne nimis inmoremur, Ad inceptum revertemur Et dicemus, quid fecere Atque cum rege gessere Rectores Italie. 58 Ergo bene cognoscatis, Lectores, michi credatis, Quod imperator optimus, Animorum impius Super omnes alios, 59 Nichil fecit cum nuntiis, Quos tradere mendatiis Nisus est; hec ut viderunt, Ad propria redierunt Decimo de Iulio. 60 Et in die qui sequitur Contio hec colligitur, Qua Lonbardos banizavit Atque eos execravit; Post de nocte refugit 61 Et per Monbardoni montes Pontremuli accessit partes; Qui civitatis timens nequitiam Pisanorum ibi expectavit militiam, Cum qua profectus fuit Pisis.