Latin
1224.11 to 1224.22
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1224.11-22
Not analysed yet
De pace et concordia facta inter imperatorem et Lonbardos per summum pontificem. MCCXXVI, indictione XV, de mense Octubris legati summi pontificis cum domini imperatoris nuntiis Lonbardiam intrantes, rectoribus societatis Lonbardie et uniuscuiusque civitatis potestatibus ex parte summi pontificis precipientes, ut ad eius presentiam pro discordia, quam cum domino imperatore babebant, accedere deberent . Communicato vero conscilio legatos viros nobiles et prudentes ad summi pontificis maiestatem mittere statuerunt. De mense autem Novembri ipsi legati Bononiam accedentes, ibidem se expectantes, omnes se coadunaverunt. Die dominico nono Kal. Decembris iter eorum proficiscendi ad Romanam curiam direxerunt. Qui a summo pontifice et a Romane curie cardinalibus atque viris nobilibus et magnatibus urbis Rome magnifice et decenter fuerunt recepti. De mense vero Decembri pax et concordia facta fuit per summum pontificem inter imperatorem et ipsos Lonbardos. MCCXXVI, indictione XV, de mense Februarii Placentini eligerunt in potestatem dominum Guidonem de Landriano, civem Mediolani; die Martis intravit in regimine ipsius civitatis. Die Iovis XIIII. Kal. Aprilis obiit papa Honorius, et elevatus fuit papa Gregorius, qui erat tunc temporis cardinalis et dicebatur Hugolinus episcopus de Hostia.