Latin
1227.14 to 1227.25
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1227.14-25
Not analysed yet
Cumque hec acta fuissent, in predicta incarnatione, die Iovis XIIII. Kal. Aprilis obiit papa Honorius, et levatus fuit papa Gregorius. Eodem vero tempore MCCXXVII. de mense Madii, Iunii et Iulii innumerabilis multitudo virorum prudentium et bellicorum omnium regionum et provintiarum, scilicet Theothonicorum ,Biemorum, Brienzorum, Saxorum et aliorum in septentrionali plaga habitantium, Anglicorum, Frixorum ,Francorum, Provintialium, Yspaniorum et aliarum regionum in extremis partibus orbis existentium, per Placentiam et Veronam ad domini imperatoris curiam de mense Madii, Iunii et Iulii perexerunt, sperantes et indubitanter credentes transitum, sicut summo promiserat pontifici, dare debere. Qui in partibus Apulie longam facientes moram, tacti ingenti morbo, gravissimis langoribus et infirmitatibus perpessi, innumerabiles sunt interempti et sepulti. Alii vero, qui evasere, videntes se transitum habere non posse ad propriam sunt conati redire patriam. Pauci enim viri nobiles et potentes cum imperatore remanserunt. Unde summus pontifex plurimum iratus et ingenti tristitia repletus quadam die Iovis, que dicitur sancta, coram universa gente, que limina apostolorum Petri et Pauli visitaverat, publice imperatorem anathematizavit et excommunicavit. Verumtamen volens nequitie et perfidie sue satisfacere iterato terminum ei dilatavit, denuntians eidem et indubitanter cognoscens, si ad illum non transmeaverit terminum, per universum Imperium excommunicaret et hereticum faceret eundem denotare. Quo termino transacto ,iuramento et excommunicatione spreta, transmeare penitus recusavit, possessiones et iura sancte Romane ecclesie omnimode invadens. Verum ut iussa summi pontificis videretur velle observare, cum aliud haberet in corde, quam proferet ore, cum aliquibus viris nobilibus et fere cum L galeis ad transmarinas festinavit partes in MCCXXVIII. de mense Iunio. Videns autem dominus apostolicus eiusdem imperatoris vicarii regnum Apulorum et Sciculorum obtinentes ab incepto desistere nolentes, sed magis ac magis iura et possessiones sancte Romane ecclesie invadentes, propter quedam sceleratissima et indecentia et turpissima facta, que ad summi pontificis audientiam etiam et cognitionem pervenerant, ipsum contra usum et naturam indecenter exercere; cognita quidem veritate destructionem Romane ecclesie pariter et totius Italie desolationem omnimode statuere et ordinare proposuisse et, quod deterius et gravius videtur ,in excommunicatione per tres annos perseverasse, habito quoque conscilio virorum sapientum et religiosorum ,cum tam magne nequitie ac perfidie non esset adquiescendum: nuntios suos per universum direxit imperium ,eundem excommunicatum et hereticum denotando ; omnes vero aliqua fidelitate subiectos et vinculo sacramenti eidem astrictos penitus absolvit et deliberavit .